- TABORITAE
- TABORITAEan quod in saxoso monte, decimô ab urbe Pragâ lapide, sub nomine Tabor, urbem fundârint et Remp. uti mox videbimus; an potius a castris, quae Sclavonicâ linguâ Thabor dicuntur? Hussitarum appellati, quinam sint, vide infra voce Taborum. Horum dux ipse Ziska, seductus cum Calixtinis accessisset, in illos non minus quam in Pontificios ferrô, ac igne, saeviit: qui praeliô a Claixtinis superati A. C. 1434. imposterum non nisi Verbi gladiô et patientiâ se tuebantur. Reliquiae eorum fraude, Rokyzanae tantum non penitus exstinctae sunt, pellicentis eos blandis verbis, ut controversias suas iudicio Ordinum sine provocatione subicerent. Quod cum simplices illi fecissent, pro Calixtinis pronuntiatum, Taboritae ad consensum adacti, et, quod eum differrent, urbs Tabor a Georgio Podiebradio bohemiae Rege capta, coetusque illorum dissipati sunt A. C. 1544. Nova quidem illis spes affulgere coepit, cum Rokyzana elusum se a Papa videns, in hunc velut Antichristum denuo detonare, ac secessionem ab Ecclesia Roman iterum et cum Graecis unionem, moliri aggressus est. Sed parum inde illis praesidii, ut vidimus supra voce Iamnici, plura apud Mutium in Chronico, Regensvolcium Historiâ Sclavonicâ, Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.